- SIDERITES
- SIDERITESapud Plin. l. 37. c. 4. adamas dictus est, non quod in ferrariis legatur officinis, uti Solino visum, sed quod ferrei coloris sit splendorisque. Apud eundem c. 10. Siderites lapis inter gemmas numeratur, quem ferro similem dicit litigia et discordias, quocumque inferatur, facientem: qui forte idem cum priore est. Nam ipsum quoque ferrum, quod Graecis σίδηρος est, vel ferri genus, dictum ἀδάμας, a duritie: Et forsan diversos putavit Plinius, quia eorum descriptionem e diversis hausit Auctoribus. Memorat certe Salmas. lapidem sibi fuisse ferrei coloris ac ponderis, pugni magnitudine rotundum, undique secus formis quadrangulis in mucronem turbinatis asperum, quem Sideritem nuncupari posse, nullus dubitat: ita plane splendorem ferri exhibuisse, ac pondus habuisse. Addit, lapidem adamantis vocâsse, qui illum, ex India allatum, sibi vendiderit, propter illas fortasse quadrangulas facies, quod ad illud instar plerique arterantur adamante ignobiles, quos a solo natalis Alenconios Galli dicunt. Sed et σιδηρίτης vocabatur lapis, ex quo ferrum funditur, matrix nempe ferri lapis. Hesych. Σιδηρῖτις λίθος, ἀφ᾿ ἧς οἱ μεταλλεῖς λέγου???ι γίνεςθαι τὸν σίδηρον. Similiter et γῆ σιδηρῖτις, e qua fit ferrum. Etiam magnes lapis, qui fertum trahit, sic vocatus occurrit: imo et ἀδάμας, quod vis invicta ferri illi cederet, eumque sequeretur. Quae causa, quod Plinius σιδηρίτην ἀδάμαντα inter lapides retulerit pretiosos hôc nomine, Salmas. ad Solin. p. 1100. Neque vero lapidis solum, sed et herbae id nomen est, quam, Helxinem alias dictam, a partu cervas appetere, vult Salmas. apud Plinium sideritis pro seseli repones. Qua de re diximus supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.